Titre :
|
Ambrosii Calepini dictionarium, quanta maxima fide ac diligentia accurate emendatum, & tot recèns factis accessionibus ita locupletatum, ut jam Thesaurum linguae Latinae quilibet polliceri sibi audeat. Adjectae sunt Latinis dictionibus Hebraeae, Graecae, Gallicae, Italicae, Germanicae, Hispanicae, atque Anglicae ; item notae, quibus longae, aut breves syllabbae dignoscantur. Praeter alia omnia, quae in hunc usque diem suerunt addita, praecipuè à Joanne Passeratio, olim in principe Academia Parisiensi Eloquentiae Professore Regio, accesserunt etiam insignes loquendi modi, lectiores etymologiae, antitheta, translationes, emendationes, adagia ex optimis quibusque authoribus decerpta. Deinde magna sylva nominum, tum appellativorum, tum propriorum, ut virorum, mulierum, sectarum, populorum, Deorum, siderum, ventorum, urbium, marium, fluviorum, et reliquorum, ut sunt vici, promontoria, stagna, paludes, etc. ita ut omnibus aliis, quae hactenus prodiêre, incredibili et rerum et verborum numero sit locupletis. Editio novissima nunc à R. P. Laurentio Chiffletio Soc. Jesu, Presbytero aliique Philologis revisa, quamplurimis aliis dictionibus aucta, atque innumeris quae aliàs irrepserant mendis expurgata, & supplemento R. P. Joannis-Ludovici de la Cerda ejusdem Societ. propriis locis reposito, elegantissimo ordine illustrata exhibetur. Lugduni, sumptibus FFr. Anissoniorum, et Joannis Posuel. M. DC. LXXXI.
|